- LIBAMEN
- LIBAMENinter tria Sacrificiorum genera memoratur Exodi c. 29. v. 40. et Num. c. 15. v. 3 4. et 5. Nempe vel pecudes, vel fruges, vel olei ac vini liquores Deo offerebautur: quorum illae ad aram mactabantur, istae sacro ritu templo inferebantur, parsque earum adolebatur, hi autem sacrificiis affundebantur, ac in altari Deo libabantur. Et sacrificia quidem ex frugibus constabant ex simila, cui affundebatur oleum, thurisque odores addebantur. At libamen ex vino affundebatur holocaustis et sacrificio cotivo et spontaneae oblationis et infestis; quibus etiam munus dapale adiungebatur. In sacrificio autem pauperum pro reatu, decima similae, sine olei ac thutis libamine, offerebatur, Lev. c. 5. v. 11. et 12. Quibus omnibus quid significatum fuerit, vide apud Commentatores sacros. Apud Gentiles, Libatio, dicebatur olim in sacrificiis, cum post immolationem, i. e. molae in caput victimae collocationem, Sacerdos vinum aspersurus, prinsquam id affunderet, simpulo vel simpuvio ligneo aut fictili admodum parvo et ipse leviter delibabat, et adstantibus gustaudum deferebat, ut pariter libarent. Quo facto reliquum vini ture permixti, in caput victimae, inter cornua, effundebatur. Unde Virg. Aen. l. 4. v. 61.---- ---- ---- Media inter cornua fudit;exclamante aliquo voce clarâ: Macta est hostia, i. e. magis aucta magis accepta Diis; a qua voce mactatio forte nomen accepit. Statim enim post audita haec verba, mactabatur hostia, hoc modo: Setas inter cornua victimae manu evulsas, tamquam prima libamina proiciebat in iguem Sacerdos, conversusque ad Ort. obliquum cultrum a fronte victimae ad caudam ducebat, tandem cam diis exhibitam ac debicatam iubebat iugulare ministros, etc. Vide Lips. Poliorc. l. 5. c. 10. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 39. Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 2. c. 19. s. 2. etc. inspecie, de Libationibus ad Mensam infra. Proprie autem libare, significat fundere in sacrificiis; inde pro sacrificare per Synecd. sumitur. Isid. a Libero patre, cui vinum libabant, quia vitem reperisset: Aliis quasi labiare, i. e. primis labris gustare, dictum videtur. Franc. Gouldmann. Dict. Lat. Anglico. Agit de hoc ritu Arnob. adv. Gentes l. 7. Nos monstrum -- iudicamus -- Deum fumo, aut ex roibus exiguis vini, augustiorem fieri, ipsumque sibi ab hominibus ducere satis sancte atque honorifice supplicatum Ubi proprie sic loqui Arnob. animadvertit Herald. Sil. Ital. istis rem illustrans, Punic. Bell. l. XI. v. 30. et seqq.----- Ante omnes ductor honoriNominis augusto libat carchesia ritu:Cetera quem sequitur, Bacchique ex more liquoremIrrorat mensis turba, ardescitque Lyaeo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.